Литания св. Михаилу | Литании | Католичество

 Litaniae Sancti Michaelis

Kyrie, eleison. Kyrie, eleison.

Christe, eleison. Christe, eleison.

Kyrie, eleison. Kyrie, eleison.

Christe, audi nos. Christe, audi nos.

Christe, exaudi nos Christe, exaudi nos

Pater de caelis Deus, miserere nobis.

Fili Redemptor mundi, Deus, miserere nobis.

Spiritus Sancte, Deus, miserere nobis.

Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis.

Sancta Maria, Regina Angelorum, ora pro nobis.

Sancte Michael, ora pro nobis.

Sancte Michael, sapientiae divinae fons abundans, ora pro nobis.

Sancte Michael, divini Verbi adorator perfectissime, ora pro nobis.

Sancte Michael, quem gloria et honore Deus coronavit, ora pro nobis.

Sancte Michael, caelestis exercitus princeps potentissime, ora pro nobis.

Sancte Michael, Trinitatis sanctissimae signifer, ora pro nobis.

Sancte Michael, paradisi custos, ora pro nobis.

Sancte Michael, dux et consolator populi Dei, ora pro nobis.

Sancte Michael, splendor et fortitudo militantis Ecclesiae, ora pro nobis.

Sancte Michael, honor et gaudium triumphantis Ecclesiae ora pro nobis.

Sancte Michael, lumen Angelorum, ora pro nobis.

Sancte Michael, praesidium orthodox populi, ora pro nobis.

Sancte Michael, sub signo Crucis militantium fortitudo, ora pro nobis.

Sancte Michael, lux et spes animarum in agone mortis, ora pro nobis

Sancte Michael, auxilium tutissimum, ora pro nobis.

Sancte Michael, in adversitatibus nostris adiutorium, ora pro nobis

Sancte Michael, aeternarum sententiarum proclamator, ora pro nobis

Sancte Michael, consolator animarum in purgatorio languentium, ora pro nobis

Sancte Michael, animas electorum post mortem suscipiens, ora pro nobis

Sancte Michael, princeps noster, ora pro nobis.

Sancte Michael, defensor noster, ora pro nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

V. Ora pro nobis, Sancte Michael Archangele

R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus.

Domine Iesu Christe, benedictione perpetua sanctifica nos, et concede, per intercessionem sancti Michaelis illam sapientiam quae doceat nos thesaurisare thesaurum in caelis, et pro temporalibus, aeterna bona eligere. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.

R. Amen

Вам понравилась молитва - оцените?

Есть молитвы, которые одинаково важны для всех верующих и для католического и православного христианина   Отче Наш  Радуйся Мария  Псалом 90  Молитва Символ Веры

Рекомендуем прочитать Молитвы