Литания Св. Сердцу Иисуса | Литании | † Католичество

Litaniae de Sacratissimo Corde Iesu

Kyrie, eleison Kyrie, eleison

Christe, eleison Christe, eleison.

Kyrie, eleison Kyrie, eleison.

Christe, audi nos Christe, audi nos.

Christe, exaudi nos. Christe, exaudi nos.

Pater de caelis, Deus, miserere nobis.

Fili, Redemptor mundi, Deus, miserere nobis.

Spiritus Sancte, Deus, miserere nobis.

Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis.

Cor Iesu, Filii Patris aeterni, miserere nobis.

Cor Iesu, in sinu Virginis Matris a Spiritu Sancto formatum, miserere nobis.

Cor Iesu, Verbo Dei substantialiter unitum, miserere nobis.

Cor Iesu, maiestatis inifinitae, miserere nobis.

Cor Iesu, templum Dei sanctum, miserere nobis.

Cor Iesu, tabernaculum Altissimi, miserere nobis.

Cor Iesu, domus Dei et porta caeli, miserere nobis.

Cor Iesu, fornax ardens caritatis, miserere nobis.

Cor Iesu, iustitiae et amoris receptaculum, miserere nobis.

Cor Iesu, bonitate et amore plenum, miserere nobis.

Cor Iesu, virtutem omnium abyssus, miserere nobis.

Cor Iesu, omni laude dignissimum, miserere nobis.

Cor Iesu, rex et centrum omnium cordium, miserere nobis.

Cor Iesu, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae, miserere nobis.

Cor Iesu, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis, miserere nobis.

Cor Iesu, in quo Pater sibi bene complacuit, miserere nobis.

Cor Iesu, de cuius plenitudine omnes nos accepimus, miserere nobis.

Cor Iesu, desiderium collium aeternorum, miserere nobis.

Cor Iesu, patiens et multae misericordiae, miserere nobis.

Cor Iesu, dives in omnes qui invocant te, miserere nobis.

Cor Iesu, fons vitae et sanctitatis, miserere nobis.

Cor Iesu, propitiatio pro peccatis nostris, miserere nobis.

Cor Iesu, saturatum opprobriis, miserere nobis.

Cor Iesu, attritum propter scelera nostra, miserere nobis.

Cor Iesu, usque ad mortem obediens factum, miserere nobis.

Cor Iesu, lancea perforatum, miserere nobis.

Cor Iesu, fons totius consolationis, miserere nobis.

Cor Iesu, vita et resurrectio nostra, miserere nobis.

Cor Iesu, pax et reconciliatio nostra, miserere nobis.

Cor Iesu, victima peccatorum, miserere nobis.

Cor Iesu, salus in te sperantium, miserere nobis.

Cor Iesu, spes in te morientium, miserere nobis.

Cor Iesu, deliciae Sanctorum omnium, miserere nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis, Domine.

V. Iesu, mitis et humilis Corde,

R. Fac cor nostrum secundum Cor tuum.

Oremus.

Omnipotens sempiterne Deus, respice in Cor dilectissimi Filii tui et in laudes et satisfactiones, quas in nomine peccatorum tibi persolvit, iisque misericordiam tuam petentibus, tu veniam concede placatus in nomine eiusdem Filii tui Iesu Christi: Qui tecum vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

 

Вам понравилась молитва - оцените?

СПАСИБО ВАМ!
Знаю, Боже мой, что Ты испытуешь сердце и любишь чистосердечие; я от чистого сердца моего пожертвовал все сие, и ныне вижу, что и народ Твой, здесь находящийся, с радостью жертвует Тебе. 1я-Пар. гл.29, стих 17

Рекомендуем прочитать Молитвы